- VENCESLAUS
- I.VENCESLAUSBohemiae Dux, patri Vratislao successit, A. C. 916. aetat. 8. Matre Diahomirâ rerum saragente. Pierate inclitus, a fratre Boleslao, A. C. 928. in convivio occisus. Vide quoque Wenceslaus.II.VENCESLAUSImperator et Bohemiae Rex, fil. Caroli IV. qui cuique Electorum 100000. Imperiales ex patrimonio Imperii solvit, ut filium Imperio admoverent. Factum id A. C. 1376. et Wenceslaus successit Patri, A. C. 1378. Sed nullis, neque corporis, neque animi dotibus insignis, Reip. negligens, depositus est, A. C. 1400. surrogatô ei primum Fridericô Duce Brunsuicensi, dein Robertô Palatinô. Norimbergensibus sibi adhuc fidis iuramentum remisit, hâc lege, ut sibi aliquot plaustra generosioris vini Baccharacensis, summitterent: sic in Bohemiam suam reversus, ibi inglorius, obiit paralysi, A. C. 1419. regni Bohemici 55. aetat. 57. Sub hoc Rege purior doctrina, quam Hussius praedicaverat, feliciter propagata est, connivente illô ac dicente, Anserem hunc (Huss) aurea sibiova parere. Cromer. l. 15. Erat huius nominis quartus Bohemiae rEx. Primus enim Venceslaus, cognomine Caecus, quod in venatione oculum amisiset, successit patri Przemissao, et post varias Fortunae vices, obiit A. C. 1253. aetat. 47. tegni 24. Pater Ottocari II. Avus
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.